inprimatu

Hondarribiko hiri gutuna


Praesentibus // ct futuris notum sit quod ego Aldefonsus Dei gratia rex Castcllae et / Toleti, una cum uxore mea Alienor et cum filio meo Fernando, / dono el concedo uobis concilio de Fonterabia presentí et futuro / forum de Sancto Sebastiano perpetuo hauendum. Dono etiam uobis et / concedo istos terminos subscriptos. Videlicet de ribo de Iharcen / usque ad ribum de Fonterrabia, el de Pena de Aia usque / ad mare, (e de Lesaca usque ad mare e) de Belfa usque ad mare e terminum / de Yrun cum omnibus inde habitantíbus. E dono uobis Guillel / mum de Lacon e socios suos ut sint (ucstri vicini) e concedo uobis / illu portum de Astuniaga quod sit semper uester, cum tali tam / pacto quod uno quoque anno detis pro illo portu quinquaginta / marbotinos. Et mando firmiter quod in omnibus uestris termi / nis ullus sit ausus ganatos ad pascendum mite nisi cum vestra / voluntate et sitis absoluti ab omni pedagio in toto regno / meo. Si quis uero hanc cartam infringiere uel diminuere / presumserit yram Dei omnipotentis plenarie incurrat et regie / parti CCCC aureos in cauto persoluat et dapnum super hoc uobis illatum / duplicatum restituat. Facta carta apud Palentiam XVIII / die aprilis era MCCXLI. Et ego rex A(ldefonssus) regnante in / Castella et Tolleto hanc carta, qui fierí scripsi manu propia roboro et confirmo. Martinus, Tolletane sedis archiepiscopus / Hyspania et primatis, confirmat. Aldericus, Palentius / episcopus, confirmat. Didacus, Exo(m)ensis episcopus, confirmat. Roderi / cus, Segontius episcopus, confirmat. Gundisalvus, Secobiensis episcopus / confirmat. Jacobus, Abillenis episcopus, confirmat. Julianus Ihanensis episcopus, / confirmat. Fernandus Uergun electus, confirmat. Aluarus / Nunni, confirmat. Beltrandus, io confirmat. Fernandus, io confirmat. Rodericus Diaz, / confirmat. Luppos, confirmat. Enecus de Mendoça, confirmat. Gutierrus Dias, merinus regis Cas / telle, confirmat. Petrus, domini regis notarius. Didaco Gar / cie, existente cancelario, scripsit. Gonçalvus Roderici, ma / iordomus curie regis, confirmat. Comes (Fernandus Nuni), / alferiz regis, confirmat. Signum Aldefonsi regis Castel / lle.


Hondarribiko Udal Artxiboa, B/1/I/2/2. Transkripzioa: Larrañaga, M.; Tapia, I.: Colección documental del Archivo Municipal de Hondarribia (1186-1479). Donostia: Eusko Ikaskuntza, 1996.